

Liber Judicum*
Caput 9: Versus 10
Dixeruntque.[ID., ibid.]Ligna silvae sunt homines infructuosi, etc., usque ad et suavissimam pinguedinem Christi cum gloria et honore perduxit.[ID., ibid.]Vitis autem Christus est qui dixit:Ego sum vitis vera[Joan. 15.]. Quia ergo populus qui Antichristo servit in reprobum sensum datur ut credat mendacio, id est, Antichristo, qui veritati, id est Christo credere noluit, a regno vitis, id est Christi; et ab oliva, id est Spiritus sancti gratia et a ficu, id est divinae legis dulcedine reprobatur.Dixeruntque.[ID.]Rhamnus est genus rubi, quem vulgo senticem ursinam appellant, asperum nimis et spinosum, per quod Antichristus significatur cum omni asperitate et feritate humanum genus vastaturus:et exiet ignis de rhamno,id est, iniquitas de Antichristo, et omnes qui in illo confidunt pariter cum illo devorabit.